|
Testo originale
Marcello, cum Syracusas, praeclaram urbem opibus atque ornatu, cepisset, visum est non ad laudem populi Romani pertinere hanc pulchritudinem delere et exstinguere, ex qua praesertim nihil periculi Romae esse venturum videretur. Itaque milites eius iussi sunt parcere aedificiis omnibus, publicis ac privatis, sacris ac profanis ita ut videretur ventum esse cum exercitu non ad ea oppugnanda, sed defendenda. Ei videbatur in victoria opportunum esse solum Romam deportare ea, quae ornamento Urbi esse possent, nec plane expoliare urbem victam, ut viderentur non plane expoliare voluisse Romani. In hac partitione ornatus victoria Marcelli non plura populo Romano adportavit quam humanitas eius Syracusis reservavit. Romam quae adportata sun, apud aedem Honoris et Virtutis in extremo foro etiam hodie visuntur, nec quicquam in aedibus suis Marcellus posuisse fertur.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|