8 frasi di latino
|
|
Testo originale
1. Piratas omnia maría infestabant, adeo ut Romanis, toto orbe victoribus, sola navigatio tuta non esset.
2. Gabinio tribuno visum est Pompeium ad eos opprimendos mittere.
3. Res omnibus difficilis esse et ardua videbatur.
4. At Pompeius, cum peritis et praeclaris viris uteretur, saepe piratas vicit.
5. Demum circa Ciliciam eorum classe potitur itaque maxima laude fruitur, omnes eius celeritatem admirantur, eius gloria Romanis numquam peritura esse videtur.
6. Cum hoc negotio functus esset, Pompeius memorabile adversus Mithridatem bellum gessit et vicit.
7. Post hanc victoriam fere totam Asiam occupavit.
8. Inde in Iudaeam pervenit, et Hierosolymis, capite eius gentis, quamvis inexpugnabilia esse viderentur praesertimque difficile videretur arcem expugnare, tribus mensibus potitus est
|
Traduzione
|
| Skuola.it © 2011 - Tutti i diritti riservati - P. IVA: 04592250650 - CONTATTACI |
|
|