A voi sono affidati gli altari dei penati Bookmark and Share
Vota   Media: 0.0/5 (0 voti)
       


Testo originale

Quae cum ita sint, patres conscripti, vobis populi Romani praesidia non desunt. Habetis consulem ex plurimis periculis et insidiis atque ex media morte non ad vitam suam, sed ad salutem vestram reservatum. Omnes ordines ut res publica servetur mente, voluntate, studio, virtute voce consentiunt. Obessa facibus et telis impiae coniurationis vobis supplex manus tendit patria communis, vobis se, vobis vitam omnium civium, vobis arcem et Capitolium, vobis aras Penatium, vobis illum ignem Vestae sempliternum, vobis omnium deorum templa atque delubra, vobis muros atque urbis tecta commendat. Habetis ducem memorem vestri, oblitum sui (quae non semper facultas datur); habetis omnes ordines, omnes homines, universum populum Romanum - id quod in civili causa hodierno die primum videmus - unum atque idem sentientem. Atque haec, non ut vos, qui mihi studio paene praecurritis, excitarem, locutus sum, sed ut mea vox, quae debet esse in re publica princeps, officio functa consulari videretur 
Traduzione


Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti

L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati


Se sei già iscritto effettua il login
   

Skuola.it © 2011 - Tutti i diritti riservati - P. IVA: 04592250650 - CONTATTACI
ULTIME RICERCHE EFFETTUATE nei tempi antichi gli uomini | galli senones gens ferox terr | diana pulchra et pudica latonae filia graecia funt | quia apollinis delphis oraculum macedonum regem philippum admonuit quadrigae | haec res omni libero populi | haec una res in omni libero populi | post persarum fugam iacebant campo opes | dicitur olim ceres cum ab ortu usque ad | hannibal ea igitur qua | ducitur olim cesares cum ab ortu