Testo originale
4. Pauci ac ferme optimus quisque Hannoni adsentiebantur; sed, ut
plerumque fit, maior pars meliorem vicit. Missus Hannibal in Hispaniam
primo statim adventu omnem exercitum in se convertit; Hamilcarem
iuvenem redditum sibi veteres milites credere; eundem vigorem in voltu
vimque in oculis, habitum oris lineamentaque intueri. Dein brevi
effecit ut pater in se minimum momentum ad favorem conciliandum esset.
Nunquam ingenium idem ad res diversissimas, parendum atque imparandum,
habilius fuit. Itaque haud facile discerneres utrum imperatori an
exercitui carior esset; neque Hasdrubal alium quemquam praeficere malle
ubi quid fortiter ac strenue agendum esset, neque milites alio duce
plus confidere aut audere. Plurimum audaciae ad pericula capessenda,
plurimum consilii inter ipsa pericula erat. Nullo labore aut corpus
fatigari aut animus vinci poterat. Caloris ac frigoris patientia par;
cibi potionisque desiderio naturali, non voluptate modus finitus;
vigiliarum somnique nec die nec nocte discriminata tempora; id quod
gerendis rebus superesset quieti datum; ea neque molli strato neque
silentio accersita; multi saepe militari sagulo opertum humi iacentem
inter custodias stationesque militum conspexerunt. Vestitus nihil inter
aequales excellens: arma atque equi conspiciebantur. Equitum peditumque idem longe primus erat; princeps in proelium ibat, ultimus conserto proelio excedebat. Has tantas viri virtutes ingentia vitia aequabant, inhumana crudelitas, perfidia plus quam Punica, nihil veri, nihil
sancti, nullus deum metus, nullum ius iurandum, nulla religio. Cum hac
indole virtutum atque vitiorum triennio sub Hasdrubale imperatore
meruit, nulla re quae agenda videndaque magno futuro duci esset
praetermissa.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|