Testo originale
Degressus Appennino retro ad Placentiam castra movit et ad decem milia
progressus consedit. Postero die duodecim milia peditum, quinque
equitum adversus hostem ducit; nec Sempronius consul -- iam enim
redierat ab Roma -- detractavit certamen. Atque eo die tria milia
passuum inter bina castra fuere; postero die ingentibus animis vario
eventu pugnatum est. Primo concursu adeo res Romana superior fuit ut
non acie vincerent solum sed pulsos hostes in castra persequerentur,
mox castra quoque oppugnarent. Hannibal paucis propugnatoribus in vallo
portisque positis, ceteros confertos in media castra recepit
intentosque signum ad erumpendum exspectare iubet. Iam nona ferme diei
hora erat, cum Romanus nequiquam fatigato milite, postquam nulla spes
erat potiundi castris, signum receptui dedit. Quod ubi Hannibal accepit
laxatamque pugnam et recessum a castris vidit, extemplo equitibus
dextra laevaque emissis in hostem ipse cum peditum robore mediis
castris erupit. Pugna raro magis ulla saeva aut utriusque partis
pernicie clarior fuisset, si extendi eam dies in longum spatium
sivisset; nox accensum ingentibus animis proelium diremit. Itaque
acrior concursus fuit quam caedes et, sicut aequata ferme pugna erat,
ita clade pari discessum est. Ab neutra parte sescentis plus peditibus
et dimidium eius equitum cecidit; sed maior Romanis quam pro numero
iactura fuit, quia equestris ordinis aliquot et tribuni militum quinque
et praefecti sociorum tres sunt interfecti. Secundum eam pugnam
Hannibal in Ligures, Sempronius Lucam concessit. Venienti in Ligures
Hannibali per insidias intercepti duo quaestores Romani, C. Fulvius et
L. Lucretius, cum duobus tribunis militum et quinque equestris ordinis,
senatorum ferme liberis, quo magis ratam fore cum iis pacem
societatemque crederet, traduntur.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|