|
Testo originale
Cum victores Poeni Syracusas obsidione cinxissent, Agathocles, illius urbis tyrannus, quia se neque viribus parem hostibus neque ad obsidionem instructum videbat et a sociis desertus erat, bellum in Africam inferre voluit. Haec fuit mira audacia. Nam, cum hostibus in patria sua par non esset, eorum urbi in Africa bellum intulit. Nec de hoc consilio ullum verbum cuiquam fecit. Populo hoc solum professus est: se invenisse ait victoriae viam. Ceterum cives hortatus est ut animos ad brevis obsidionis patientiam firmarent; illis, quibus haec condicio displiceret, liberam potestatem dedit ut abirent. Cum mille et sescenti discedere maluissent, ceteros ad obsidionis necessitates frumento instruxit; quinquaginta tantum talenta secum abstulit ad praesentem usum. Omnes deinde servos militaris aetatis manumisit et eos sacramento adegit et in navibus cum militibus suis imposuit, ratus exaequatam condicionem iuris fore aemulationem ad virtutem.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|