Agostino - La morte dell'amico Bookmark and Share
Vota   Media: 0.0/5 (0 voti)
       


Testo originale

Mecum iam errabat in animo ille homo et non poterat anima mea sine illo. Et ecce tu inminens dorso fugitivorum tuorum, "Deus ultionum" et fons misericordiarum simul, qui convertis nos ad te miris modis, ecce abstulisti hominem de hac vita, cum vix explevisset annum in amicitia mea, suavi mihi super omnes suavitates illius vitae meae. Quo dolore contenebratum est cor meum et quidquid aspiciebam mors erat. Et erat mihi patria supplicium et paterna domus mira infelicitas, et quidquid cum illo conmunicaveram, sine illo in cruciatum inmanem verterat. Expetebant eum undique oculi mei, et non dabatur; et oderam omnia, quod non haberent eum, nec mihi iam dicere poterant "Ecce veniet", sicut cum viveret, quando absens erat. Factus eram ipse mihi magna quaestio et interrogabam animam meam, quare tristis esset et quare conturbaret me valde, et nihil noverat respondere mihi. Et si dicebam "Spera in Deum", iuste non obtemperabat, quia verior erat et melior homo, quem carissimum amiserat, quam phantasma, in quod sperare iubebatur. Solus fletus erat dulcis mihi. Et ego mihi remanseram infelix locus, ubi nec esse possem nec inde recedere.

Agostino, Confessiones 4. 4. 7 - 7.12 passim

Traduzione


Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti

L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati


Se sei già iscritto effettua il login
   

Skuola.it © 2012 - Tutti i diritti riservati - P. IVA: 04592250650 - CONTATTACI
ULTIME RICERCHE EFFETTUATE euripides attenua arrogans non fuit | quo proelium bellum venetorum totiusque | cum antigonus eumenem captum in custodia | exspectata dies aderat dignisque hymenaeis matres | exspectata dies aderat dignisque hymenaeismatres | quoniam autem gemini sunt neque aetatis verecundia valet e dis auspicia sumere statuunt romulus in palatino remus in aventino templa sub divo circumscribunt et caelum observant | quoniam autem gemini sunt neque aetatis verecundia | nam quid inquiunt ad agendam causam dicemdamve | quantum potes itaque ipste te cohortare | augustus fines provinciarum populi romani