|
Testo originale
Quinctius Cincinnatus, cui aranti dictatura data est, in maximis ducibus Romanis habetur; item Camillus, qui incensam a Gallis urbem Romam restituit. Fabius Maximus Hannibalem mora fregit, ex quo "Cunctator" est cognominatus Papirius Sannites, qui Romanos sub iugum miserant, victos ignominia pari adfecit et a velocitate "Cursor" est appelatus. Etiam maximi habentur Scipiones duo , quorum alter, Africanus, Hannibalem et in eo Africam debellavit; alter, Numantinus, Carthaginem et Numantiam diruendo, in illa Africam, in hac Hispaniam fregit. Dignus est laude Claudius Nero, a quo veniens ab Hispania Hasdrubal exceptus est copiaeque eius uno die apud Metaurum flumen devictae (sunt).
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|