Testo originale
Alexander Magnus, cum Persarum imperium subegisset, cum centum milibus militum Indiam invadere statuit, quae regio nomine tantum a Macedonibus noscebatur. Praemisit igitur Perdiccam atque Hephaestionem, suos duces, ut loca Indo flumine tenus ab iis explorarentur. Quoniam multa atque magna flumina in India erant, magnam classem Alexander instruxit. Naves vero ita constructae erant ut facile dissolvi possent atque iterum refici. Cum pleraeque gentes sua sponte Alexandri imperio se subiecissent, Porus contra, Indorum rex, acriter se opposuir. Cum ALexander trans flumen Hydaspen copias vehere deberet, Porus rex, ut prohiberet hostes transire flumen, apud ripam octoginta elephantos atque triginta milia peditum collegerat et constituerat. Alexander tamen Porum decepit, et, cum alibi flumen transiisset, in regem impetum fecit acque eum profligavit.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|