Alessandro è salutato come figlio di Ammone Bookmark and Share
Vota   Media: 0.0/5 (0 voti)
       


Testo originale

Alexander ad Iovem Hammonem pergit, consulturus et de eventu futurorum et de origine sua. Namque mater eius Olympias confessa viro suo Philippo erat Alexandrum non ex eo se, sed ex serpente ingentis magnitudinis concepisse. Denique Philippus ultimo prope vitae suae tempore filiums suum non esse palam praedicaverat. Qua ex causa Olympiada repudio demiserat. Igitur Alexander, cupiens originem divinitatis adquirere, simul et matrem infamia liberare, per preaemissos subornat antistites quid sibi responderi vellet. Ingredientem templum statim antistites ut Hammonis filium salutant. Ille laetus dei adoptione, hoc se patre censeri iubet. Rogat deinde an omnes interfectores parentis sui sit ultus. Respondertur patrem eius nec interfici posse nec mori; regis Philippi plene peractam ultionem.
Traduzione


Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti

L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati


Se sei già iscritto effettua il login
   

Skuola.it © 2011 - Tutti i diritti riservati - P. IVA: 04592250650 - CONTATTACI
ULTIME RICERCHE EFFETTUATE nei tempi antichi gli uomini | galli senones gens ferox terr | diana pulchra et pudica latonae filia graecia funt | quia apollinis delphis oraculum macedonum regem philippum admonuit quadrigae | haec res omni libero populi | haec una res in omni libero populi | post persarum fugam iacebant campo opes | dicitur olim ceres cum ab ortu usque ad | hannibal ea igitur qua | ducitur olim cesares cum ab ortu