Alessandro si comporta come Achille contro Ettore Bookmark and Share
Vota   Media: 0.0/5 (0 voti)
       


Testo originale

Betim egregia edita pugna multisque vulneribus confectum deseruerunt sui, nec tamen segnius proelium capessebat lubricis armis suo pariter atque hostium sanguine. Sed cum undique telis peteretur, ad postremum, exahaustis viribus, vivus in potestatem hostium pervenit. Quo adducto insolenti gaudio iuvenis elatus, alias virtutis etiam in hoste mirator, "Non, ut voluisti," inquit "morieris, sed, quicquid in captivum inveniri potest, passurum esse te cogita". Ille non interrito modo sed contumaci quoque vultu intuens regem nullam ad minas eius reddidit vocem. Tum Alexander "Videtisne obstinatum ad tacendum?" inquit, "num genu posuit? num vocem supplicem misit? Vincam tamen silentium et, si nihil aliud, certe gemitu interpellabo." Ira deinde vertit in rabiem iam tum peregrinos ritus nova subeunte fortuna. Per talos enim spirantis lora traiecta sunt, religatumque ad currum traxere circa urbem equi, gloriante rege Achillen, a quo genus ipse deduceret, imitatum se esse poena in hostem capienda.

Curzio Rufo, Hist. Alex. 4. 6. 25-29
Traduzione

Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti

L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati


Se sei già iscritto effettua il login
   

Skuola.it © 2011 - Tutti i diritti riservati - P. IVA: 04592250650 - CONTATTACI
ULTIME RICERCHE EFFETTUATE una terribile imboscata boi quae instabiles et per se ac male haerentes | gallus eximia corporis magnitudine pontem | titus flavius vespasianus primum germania postea britannia ob magnam audaciam suam | titus flavius vespasianus primum germania postea in britannia ob magnam audaciam suam | vos imploro sanctissimae deae | ceres agrorum dea erat et | post germanici filii mortem syria imperator | gaius duilius primus mari proelium devicit is quod videbat naves romanas | graeci quadrato amplis et duplicibus porticibus fora constituunt crebri | romani consules qui samnites adgressuri erant episodio dolente