Dum apud Sirmium haec diligentia quaeruntur inpensa, orientis fortuna periculorum terribiles tubas inflabat. Rex enim Persidis ferarum gentium, quas placaverat, adiumentis accinctus augendique regni cupiditate supra homines flagrans arma viresque parabat et commeatus, consilia tartareis manibus miscens et praesciones1 omnes consulens de futuris, hisque satis collectis pervadere cuncta prima verni temperie cogitabat. Et cum haec primo rumores, dein nuntii certi perferrent omnesque suspensos adventantium calamitatum complicaret magna formido, comitatensis fabrica eandem incudem- ut dicitur - diu noctuque tundendo ad spadonum arbitrium, imperatori suspicaci ac timido intendebat Ursicinum, velut vultus Gorgonei torvitatem, haec saepe taliaque replicans quod interempto Silvano quasi penuria meliorum ad tuendas partes eoas denuo missus, altius anhelabat.
Ammiano Marcellino, Storie 18. 4. 1-2