Testo originale
Nec te nobilium fugiat certamen equorum; Multa capax populi commoda
Circus habet.Nil opus est digitis, per quos arcana loquaris,Nec tibi
per nutus accipienda nota est:Proximus a domina, nullo prohibente,
sedeto,Iunge tuum lateri qua potes usque latus; Et bene, quod cogit, si
nolis, linea iungi, Quod tibi tangenda est lege puella loci.Hic tibi
quaeratur socii sermonis origo, Et moveant primos publica verba
sonos.Cuius equi veniant, facito, studiose, requiras: Nec mora,
quisquis erit, cui favet illa, fave.At cum pompa frequens caelestibus
ibit eburnis, Tu Veneri dominae plaude favente manu;Utque fit, in
gremium pulvis si forte puellae Deciderit, digitis excutiendus erit:
Etsi nullus erit pulvis, tamen excute nullum: Quaelibet officio causa
sit apta tuo.Pallia si terra nimium demissa iacebunt, Collige, et
inmunda sedulus effer humo;Protinus, officii pretium, patiente puella
Contingent oculis crura videnda tuis. Respice praeterea, post vos
quicumque sedebit, Ne premat opposito mollia terga genu. Parva leves
capiunt animos: fuit utile multis Pulvinum facili composuisse manu.
Profuit et tenui ventos movisse tabella, Et cava sub tenerum scamna
dedisse pedem. Hos aditus Circusque novo praebebit amori, Sparsaque
sollicito tristis harena foro.Illa saepe puer Veneris pugnavit harena,
Et qui spectavit vulnera, vulnus habet.Dum loquitur tangitque manum
poscitque libellum Et quaerit posito pignore, vincat uter,Saucius
ingemuit telumque volatile sensit, Et pars spectati muneris ipse fuit.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|