|
Testo originale
Colat alius Deum, alius Iovem, alius ad coelum supplices manus tendat, alius ad aram Fidei, alius, si hoc putatis, nubes numeret orans , alius lacunaria , alius suam animam deo suo voveat, alius hirci . Videte enim ne et hoc ad irreligiositatis elogium concurrat , adimere libertatem religionis et interdicere optionem divinitatis, ut non liceat mihi colere quem velim, sed cogar colere quem nolim. Nemo se ab invito coli volet , ne homo quidem; atque adeo et Aegyptiis permissa est tam vanae superstitionis potestas, avibus et bestiis consecrandis, et capite damnandis qui aliquem huiusmodi deum occiderint. Unicuique etiam provinciae et civitati suus deus est, ut Syriae Atagartis , ut Arabiae Dusares , ut Noricis Belenus , ut Africae Coelestis , ut Mauritaniae Reguli sui . Romanas, ut opinor, provincias edidi, nec tamen romanos deos earum, quia Romae non magis coluntur, quam qui per ipsam quoque Italiam municipali consecratione censentur: Casiniensium Delventinus , Narniensium Visidianus, Aesculanorum Ancharia, Volsiniensium Nortia , Ocriculanorum Valentia, Sutrinorum Hostia , Faliscorum in honorem patris Curis, unde accepit cognomen, Iuno. Sed nos soli arcemur a religionis proprietate. Laedimus Romanos, nec romani habemur, quia non Romanorum deum colimus. Bene, quod omnium Deus est, cuius velimus aut nolimus omnes sumus. Sed apud vos quodvis colere ius est, praeter verum Deum, quasi non hic magis omnium sit Deus, cuius omnes sumus.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|