|
Testo originale
In circo maximo venationis amplissimae pugna populo dabatur. Multae ibi saevientes ferae, magnitudines bestiarumexcellentes, sed praeter alia omnia leonum immanitas admirationi fuit, praeterque omnis ceteros (leones) unus (admirationi fuit). Is unus leo corporis impetu et vastitudine terrificoque fremito et sonoro, toris comisque cervicum fluctuantibus animus oculosque omnium in sese converterat. Introductus erat inter compluris ceteros ad pugnam bestiarum datus servus viri consularis; ei servo Androclus nomen fuit. Hunc ille leo ubi vidit procul, repente quasi admirans stetit ac deinde sensim atque placide tamquam noscitabundus ad hominem accedit. Tum caudam more atque ritu adulantium canum clementer et blande movet hominisque se corpori adiungit cruraque eius et manus prope iam exanimati metu lingua leniter demulcet. Homo Androclus inter illa tam atrocis ferae blandimenta amissum animum recuperat, paulatim oculos ad contuendum leonem refert. Tum, quasi mutua recognitione facta, laetos et gratulabundos videres hominem et leonem.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|