Androclo e il leone (2) Bookmark and Share
Vota   Media: 0.0/5 (0 voti)
       


Testo originale

Narrant ea re prorsum tam admirabili maximos populi clamores excitatos esse, accersitumque a Caesare Androclum quaesitamque causam cur illi atrocissimus leo uni parsisset. Ibi Androclus rem mirificam narrat atque admirandam:" Cum provinciam Africam proconsulari imperio meus dominus obtineret, ego ibi iniquis eius et cotidianis verberibus ad fugam sum coactus et, ut mihi a domino, terrae illius praeside, tutiores latebrae forent, in camporum et arenarum solitudines concessi ac, si defuisset cibus, consilium fuit mortem aliquo pacto quaerere. Tum, sole medio rabido et flagranti, specum quandam nanctus remotam latebrosamque in eam penetro et me recondo. Neque multo post ad eandem specum venit hic leo, debili uno et cruento pede gemitus edens". Atque illic, primo quidem conspectu advenientis leonis, territum et pavefactum animum (Androclus) dixit. "Sed postquam introgressus leo in habitaculum illud suum, videt me procul delitescentem, mitis et mansues accessit et sublatum pedem ostendere mihi et porrigere quasi opis petendae gratia visus est.
Traduzione


Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti

L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati


Se sei già iscritto effettua il login
   

Skuola.it © 2011 - Tutti i diritti riservati - P. IVA: 04592250650 - CONTATTACI
ULTIME RICERCHE EFFETTUATE immo scorta vero te pedicabo | olim lydia terra coelumque magna | dum haec his locis geruntur cassivellaunus | duo muli asperum locum cum magnis | licinius servus aesopi nostri roma | et quoniam toto sentimus corpore inesse lucrezio | vita urbana saepe difficilis | sicilia terram frugum ferax latifundiis | ad herodem atticum consularem virum et ingenio amoeno et graeca facundia celebram | giudizio livio marco su porcio catone