Annibale sconfigge i Romani al lago Trasimeno
|
|
Testo originale
Hannibal, postquam per Etruriam ad Trasumenum lacum pervenerat, omnibus agris inter Cortonam urbem Trasumenumque lacum vastatis, castra aperto atque edito loco inter lacum ac montes locavit. Postea, insidias Romanis paraturus, milites levis armaturae post montes circumduxit (fece girare) et equitatum ad fauces saltus (all'imboccatura del passo) inter montes occultavit: reliquam exercitus partem pro castris instruxit. Interea pridie, solis occasu, Romanorum exercitus, Flaminii consulis ductu, ad lacum ex opposita parte pervenerat. Flaminius, Carthaginiensium castris conspectis, nullam suspicionem de Hannibalis indiis concipiens, cum toto exercitu in hostem processit. Poenus, ubi (appena) vidit hostem lacu ac montibus clausum et a suis copiis circumfusum, proelii signum dedit: omnes Carthaginienses simul in hostem impetum fecerunt. Interea improvisa et densa nebula e lacu orta (sorta) omnia contexit et Romanis, qui in fronte, a sinistro cornu, a tergo ab hostibus invadebantur et a dextro cornu lacu claudebantur, nulla spes salutis fuit: consul quoque strenue pugnans sub hostium ictibus cecidit, magna militum pars in atroci proelio periit, pauci, armis abiectis, in montes confugerunt.
|
Traduzione
|
| Skuola.it © 2010 - Tutti i diritti riservati - P. IVA: 04592250650 - CONTATTACI |
|
|