Testo originale
Ita proelium restitutum est, atque omnes hostes
terga verterunt nec prius fugere destiterunt quam ad flumen Rhenum
milia passuum ex eo loco circiter L pervenerunt. Ibi perpauci aut
viribus confisi tranare contenderunt aut lintribus inventis sibi
salutem reppererunt. In his fuit Ariovistus, qui naviculam deligatam ad
ripam nactus ea profugit; reliquos omnes consecuti equites nostri
interfecerunt. Duae fuerunt Ariovisti uxores, una Sueba natione, quam
domo secum eduxerat, altera Norica, regis Voccionis soror, quam in
Gallia duxerat a fratre missam: utraque in ea fuga periit; duae filiae: harum altera occisa, altera capta est. C. Valerius Procillus, cum a custodibus in fuga
trinis catenis vinctus traheretur, in ipsum Caesarem hostes equitatu
insequentem incidit. Quae quidem res Caesari non minorem quam ipsa
victoria voluptatem attulit.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|