|
Testo originale
Olim Syracusani bellum paraverunt ut in dicionem suam urbs Catina redigeretur;quare a Catinensibus legati Athenas missi sunt ut auxilium peterent.Athenienses,seu studio maioris imperii,seu metu Syracusanae classic,ne Laecedaemoniis illae vires accederent,duces cum classe in Siciliam miserunt.Igitur classic ingens decernitur:creantur duce Nicias et Alcibiades et Lamachus,tantisque viribus Sicilia repetitur ut ipsi terrerentur quibus auxilia mittebantur.Brevi autem post tempore Alcibiades ad iudicium revocatus est.Nicias et Lamachus duo proelia pedestria secunda faciunt;Syracusani ergo fracti sunt auxiliumque a Lacedaemoniis petiverunt.Ab his mittur Gylippus,strenuus dux,qui opportuna bello loca apud Syracusas occupat;Gylippus duobus proeliis victus est,sed tertio proelio Athenienses in fugam compulsi sunt atque Syracusae obsidione liberatae(sunt).
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|