Testo originale
Hinc consules coepere, pro uno rege duo, hac causa creati, ut, si unus
malus esse voluisset, alter eum, habe,ns potestatem similem, coerceret.
Et placuit, ne imperium longius quam annuum haberent, ne per
diuturnitatem potestatis insolentiores redderentur, sed civiles semper
essent, qui se post annum scirent futuros esse privatos. Fuerunt igitur
anno primo ab expulsis regibus consules L. Iunius Brutus, qui maxime
egerat, ut Tarquinius pelleretur, et Tarquinius Collatinus, maritus
Lucretiae. Sed Tarquinio Collatino statim sublata est dignitas.
Placuerat enim, ne quisquam in urbe remaneret, qui Tarquinius
vocaretur. Ergo accepto omni patrimonio suo ex urbe migravit, et loco
ipsius factus est L. Valerius Publicola consul. Commovit tamen bellum
urbi Romae rex Tarquinius, qui fuerat expulsus, et collectis multis
gentibus, ut in regnum posset restitui, dimicavit.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|