Testo originale
Mox Caesar Alexandriam venit. Ipsi quoque Ptolomaeus parare voluit
insidias, qua causa bellum regi inlatum est. Victus in Nilo periit
inventumque est corpus eius cum lorica aurea. Caesar Alexandria potitus
regnum Cleopatrae dedit, Ptolomaei sorori, cum qua consuetudinem stupri
habuerat. Rediens inde Caesar Pharnacen, Mithridatis Magni filium, qui
Pompeio in auxilium apud Thessaliam fuerat, rebellantem in Ponto et
multas populi Romani provincias occupantem vicit acie, postea ad mortem
coegit.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|