Testo originale
[6] Interim
Pompeius pacem rupit et navali proelio victus fugiens ad Asiam
interfectus est. Antonius, qui Asiam et Orientem tenebat, repudiata
sorore Caesaris Augusti Octaviani Cleopatram, reginam Aegypti, duxit
uxorem. Contra Persas etiam ipse pugnavit. Primis eos proeliis vicit,
regrediens tamen fame et pestilentia laboravit et, cum instarent Parthi
fugienti, ipse pro victo recessit. [7] Hic quoque ingens bellum civile commovit cogente uxore Cleopatra,
regina Aegypti, dum cupiditate muliebri optat etiam in urbe regnare.
Victus est ab Augusto navali pugna clara et inlustri apud Actium, qui
locus in Epiro est, ex qua fugit in Aegyptum et desperatis rebus, cum
omnes ad Augustum transirent, ipse se interemit. Cleopatra sibi aspidem
admisit et veneno eius extincta est. Aegyptus per Octavianum Augustum
imperio Romano adiecta est praepositusque ei C. Cornelius Gallus. Hunc
primum Aegyptus Romanum iudicem habuit.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|