Testo originale
Numquam adhuc Romanae copiae in unum neque maiores neque melioribus
ducibus convenerant, totum terrarum orbem facile subacturae, si contra
barbaros ducerentur. Pugnatum tamen est ingenti contentione victusque
ad postremum Pompeius et castra eius direpta sunt. Ipse fugatus
Alexandriam petiit, ut a rege Aegypti, cui tutor a senatu datus fuerat
propter iuvenilem eius aetatem, acciperet auxilia. Qui fortunam magis
quam amicitiam secutus occidit Pompeium, caput eius et anulum Caesari
misit. Quo conspecto Caesar etiam lacrimas fudisse dicitur, tanti viri
intuens caput et generi quondam sui.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|