|
Testo originale
11. ad Furium et Aurelium
FVRI et Aureli comites Catulli, siue in extremos penetrabit Indos, litus ut longe resonante Eoa tunditur unda, siue in Hyrcanos Arabesue molles, seu Sagas sagittiferosue Parthos, siue quae septemgeminus colorat aequora Nilus, siue trans altas gradietur Alpes, Caesaris uisens monimenta magni, Gallicum Rhenum horribile aequor ulti- mosque Britannos, omnia haec, quaecumque feret uoluntas caelitum, temptare simul parati, pauca nuntiate meae puellae non bona dicta. cum suis uiuat ualeatque moechis, quos simul complexa tenet trecentos, nullum amans uere, sed identidem omnium ilia rumpens; nec meum respectet, ut ante, amorem, qui illius culpa cecidit uelut prati ultimi flos, praetereunte postquam tactus aratro est.
12. ad Matrucinum Asinium
MARRVCINE Asini, manu sinistra non belle uteris: in ioco atque uino tollis lintea neglegentiorum. hoc salsum esse putas? fugit te, inepte: quamuis sordida res et inuenusta est. non credis mihi? crede Pollioni fratri, qui tua furta uel talento mutari uelit: est enim leporum differtus puer ac facetiarum. quare aut hendecasyllabos trecentos exspecta, aut mihi linteum remitte, quod me non mouet aestimatione, uerum est mnemosynum mei sodalis. nam sudaria Saetaba ex Hiberis miserunt mihi muneri Fabullus et Veranius: haec amem necesse est ut Veraniolum meum et Fabullum.
13. ad Fabullum
CENABIS bene, mi Fabulle, apud me paucis, si tibi di fauent, diebus, si tecum attuleris bonam atque magnam cenam, non sine candida puella et uino et sale et omnibus cachinnis. haec si, inquam, attuleris, uenuste noster, cenabis bene; nam tui Catulli plenus sacculus est aranearum. sed contra accipies meros amores seu quid suauius elegantiusue est: nam unguentum dabo, quod meae puellae donarunt Veneres Cupidinesque, quod tu cum olfacies, deos rogabis, totum ut te faciant, Fabulle, nasum.
14. ad Caluum poetam
NI te plus oculis meis amarem, iucundissime Calue, munere isto odissem te odio Vatiniano: nam quid feci ego quidue sum locutus, cur me tot male perderes poetis? isti di mala multa dent clienti, qui tantum tibi misit impiorum. quod si, ut suspicor, hoc nouum ac repertum munus dat tibi Sulla litterator, non est mi male, sed bene ac beate, quod non dispereunt tui labores. di magni, horribilem et sacrum libellum! quem tu scilicet ad tuum Catullum misti, continuo ut die periret, Saturnalibus, optimo dierum! non non hoc tibi, false, sic abibit. nam si luxerit ad librariorum curram scrinia, Caesios, Aquinos, Suffenum, omnia colligam uenena. ac te his suppliciis remunerabor. uos hinc interea ualete abite illuc, unde malum pedem attulistis, saecli incommoda, pessimi poetae.
14b.
SI qui forte mearum ineptiarum lectores eritis manusque uestras non horrebitis admouere nobis,
15. ad Aurelium
COMMENDO tibi me ac meos amores, Aureli. ueniam peto pudentem, ut, si quicquam animo tuo cupisti, quod castum expeteres et integellum, conserues puerum mihi pudice, non dico a populo-- nihil ueremur istos, qui in platea modo huc modo illuc in re praetereunt sua occupati-- uerum a te metuo tuoque pene infesto pueris bonis malisque. quem tu qua lubet, ut lubet moueto quantum uis, ubi erit foris paratum: hunc unum excipio, ut puto, pudenter. quod si te mala mens furorque uecors in tantam impulerit, sceleste, culpam, ut nostrum insidiis caput lacessas. a tum te miserum malique fati! quem attractis pedibus patente porta percurrent raphanique mugilesque.
16. ad Aurelium et Furium
PEDICABO ego uos et irrumabo, Aureli pathice et cinaede Furi, qui me ex uersiculis meis putastis, quod sunt molliculi, parum pudicum. nam castum esse decet pium poetam ipsum, uersiculos nihil necesse est; qui tum denique habent salem ac leporem, si sunt molliculi ac parum pudici, et quod pruriat incitare possunt, non dico pueris, sed his pilosis qui duros nequeunt mouere lumbos. uos, quod milia multa basiorum legistis, male me marem putatis? pedicabo ego uos et irrumabo.
17.
O Colonia, quae cupis ponte ludere longo, et salire paratum habes, sed uereris inepta crura ponticuli axulis stantis in rediuiuis, ne supinus eat cauaque in palude recumbat: sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat, in quo uel Salisubsali sacra suscipiantur, munus hoc mihi maximi da, Colonia, risus. quendam municipem meum de tuo uolo ponte ire praecipitem in lutum per caputque pedesque, uerum totius ut lacus putidaeque paludis liuidissima maximeque est profunda uorago. insulsissimus est homo, nec sapit pueri instar bimuli tremula patris dormientis in ulna. cui cum sit uiridissimo nupta flore puella et puella tenellulo delicatior haedo, adseruanda nigerrimis diligentius uuis, ludere hanc sinit ut lubet, nec pili facit uni, nec se subleuat ex sua parte, sed uelut alnus in fossa Liguri iacet suppernata securi, tantundem omnia sentiens quam si nulla sit usquam; talis iste meus stupor nil uidet, nihil audit, ipse qui sit, utrum sit an non sit, id quoque nescit. nunc eum uolo de tuo ponte mittere pronum, si pote stolidum repente excitare ueternum, et supinum animum in graui derelinquere caeno, ferream ut soleam tenaci in uoragine mula.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione č gratuita, se non sei giā iscritto registrati
Se sei giā iscritto effettua il login
|
|