91. ad Gellium
NON ideo, Gelli, sperabam te mihi fidum
in misero hoc nostro, hoc perdito amore fore,
quod te cognossem bene constantemue putarem
aut posse a turpi mentem inhibere probro;
sed neque quod matrem nec germanam esse uidebam
hanc tibi, cuius me magnus edebat amor.
et quamuis tecum multo coniungerer usu,
non satis id causae credideram esse tibi.
tu satis id duxti: tantum tibi gaudium in omni
culpa est, in quacumque est aliquid sceleris.
92. ad Lesbia
LESBIA mi dicit semper male nec tacet umquam
de me: Lesbia me dispeream nisi amat.
quo signo? quia sunt totidem mea: deprecor illam
assidue, uerum dispeream nisi amo.
93. ad Gaium Iulium Caesarem
NIL nimium studeo, Caesar, tibi uelle placere,
nec scire utrum sis albus an ater homo.
94. ad Mentulam
MENTVLA moechatur. Moechatur mentula? Certe.
Hoc est quod dicunt: ipsa olera olla legit.
95. ad Gaium Heluium Cinnam
ZMYRNA mei Cinnae nonam post denique messem
quam coepta est nonamque edita post hiemem,
milia cum interea quingenta Hortensius uno
* * * * * * * *
Zmyrna cauas Satrachi penitus mittetur ad undas,
Zmyrnam cana diu saecula peruoluent.
at Volusi annales Paduam morientur ad ipsam
et laxas scombris saepe dabunt tunicas.
95b.
PARVA mei mihi sint cordi monimenta ...,
at populus tumido gaudeat Antimacho.
96. ad Gaium Licinium Caluum
SI quicquam mutis gratum acceptumque sepulcris
accidere a nostro, Calue, dolore potest,
quo desiderio ueteres renouamus amores
atque olim missas flemus amicitias,
certe non tanto mors immatura dolori est
Quintiliae, quantum gaudet amore tuo.
97. ad Aemilium
NON (ita me di ament) quicquam referre putaui,
utrumne os an culum olfacerem Aemilio.
nilo mundius hoc, nihiloque immundius illud,
uerum etiam culus mundior et melior:
nam sine dentibus est. hic dentis sesquipedalis,
gingiuas uero ploxeni habet ueteris,
praeterea rictum qualem diffissus in aestu
meientis mulae cunnus habere solet.
hic futuit multas et se facit esse uenustum,
et non pistrino traditur atque asino?
quem siqua attingit, non illam posse putemus
aegroti culum lingere carnificis?
98. ad Victium
IN te, si in quemquam, dici pote, putide Victi,
id quod uerbosis dicitur et fatuis.
ista cum lingua, si usus ueniat tibi, possis
culos et crepidas lingere carpatinas.
si nos omnino uis omnes perdere, Victi,
hiscas: omnino quod cupis efficies.
99. ad Iuuentium
SVRRIPVI tibi, dum ludis, mellite Iuuenti,
suauiolum dulci dulcius ambrosia.
uerum id non impune tuli: namque amplius horam
suffixum in summa me memini esse cruce,
dum tibi me purgo nec possum fletibus ullis
tantillum uestrae demere saeuitiae.
nam simul id factum est, multis diluta labella
guttis abstersisti omnibus articulis,
ne quicquam nostro contractum ex ore maneret,
tamquam commictae spurca saliua lupae.
praeterea infesto miserum me tradere amori
non cessasti omnique excruciare modo,
ut mi ex ambrosia mutatum iam foret illud
suauiolum tristi tristius elleboro.
quam quoniam poenam misero proponis amori,
numquam iam posthac basia surripiam.
100. ad Marcum Caelium furum
CAELIVS Aufillenum et Quintius Aufillenam
flos Veronensum depereunt iuuenum,
hic fratrem, ille sororem. hoc est, quod dicitur, illud
fraternum uere dulce sodalicium.
cui faueam potius? Caeli, tibi: nam tua nobis
perspecta ex igni est unica amicitia,
cum uesana meas torreret flamma medullas.
sis felix, Caeli, sis in amore potens.