|
Testo originale
Caesari cum nuntiatum esset Helvetios per Provinciam nostram iter facere conari, maturat ab urbe quam primum proficisci, et quam maximis potest itineribus in Galliam ulteriorem contendit et ad Genavam pervenit. Provinciae toti quam maximum potest militum numerum imperat (erat omnino in Gallia ulteriore legio una); pontem, qui erat ad Genavam, iubet rescindi. Ubi de eius adventu Helvetii certiores facti sunt, legatos ad eum mittunt nobilissimos civitatis, qui rogarent ut iter per Provinciam facere eius voluntate sibi liceret. Caesar, quod memoria tenebat Lucium Cassium consulem occisum exercitumque eius ab Helvetiis foedissime pulsum et sub iugum missum esse, id concedendum esse non putabat. Tamen, ut spatium temporis intercedere posset, legatis respondit se diem ad deliberandum sumpturum esse. Interea ea legione, quam secum habebat, militibusque, qui ex Provincia pervenerant, a Lacu Lemanno ad montem Iuram murum in altitudinem pedum sedecim fossamque perducit.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|