Testo originale
C.Caesar consecutus cohortes ad Rubiconem flumen ,qui provinciae eius
finis erat paulum constitit , ac reputans quantum moliretur ,conversus
ad proximos:”etiam nunc”inquit”regredi possumus ; ma se ponticulum
transierimus , omnia armis agenda erunt”.A lui che esitava tale factum
ostentum est . Quidam esimia magnitudine et forma in proximo sedens
repente apparuit ,harundine canens ; ad quem audiendum cum praeter
pastores plurimi etiam ex stationibus milites concurrissent ,interque
eos etiam aeneatores ,rapta ab uno tuba , prosiluit ad flumen et
ingenti spiritu classicum exorsus pertendit ad alteram ripam . Tunc
Caesar :”eamus” inquit “quo deorum ostenta et inimicorum iniquitas
vocat. Alea iacta est ».Atque ita,traiecto exercitu, adhibitis tribunis
plebis, qui pulsi supervenerant , pro contione fidem militum flens ac
veste a pectore discissa invocavit.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|