Cum enim de inmortalitate animorum disputavisset et iam moriendi tempus urgeret, rogatus a Critone, quem ad modum sepeliri vellet, “Multam vero” inquit “operam, amici, frustra consumpsi; Critoni enim nostro non persuasi me hinc avolaturum neque mei quicquam relicturum. Verum tamen, Crito, si me adsequi potueris aut sicubi nanctus eris, ut tibi videbitur, sepelito. Sed, mihi crede, nemo me vestrum, cum hinc excessero, consequetur”. praeclare is quidem, qui et amico permiserit et se ostenderit de hoc toto genere nihil laborare. Durior Diogenes, et is quidem eadem sentiens, sed ut Cynicus asperius: proici se iussit inhumatum. tum amici: “Volucribusne et feris?” “Minime vero” inquit, “sed bacillum propter me, quo abigam, ponitote”. “Qui poteris?” illi, “Non enim senties”. “Quid igitur mihi ferarum laniatus oberit nihil sentienti?” Praeclare Anaxagoras, qui cum Lampsaci moreretur, quaerentibus amicis, velletne Clazomenas in patriam, si quid accidisset, auferri, “nihil necesseest” inquit, “undique enim ad Inferos tantundem viae est”.
Cicerone, Tusculanae disputationes 1. 103-104