Chi si candida alle elezioni deve accettare il verdetto dell'elettorato Bookmark and Share
Vota   Media: 0.0/5 (0 voti)
       


Testo originale

"Male iudicavit populus." At iudicavit. "Non debuit." At potuit. "Non fero." At multi clarissimi et sapientissimi cives tulerunt. Est enim haec condicio liberorum populorum, praecipueque huius principis populi et omnium gentium domini atque victoris, posse suffragiis vel dare vel detrahere quod velit cuique; nostrum est autem, nostrum qui in hac tempestate populi iactemur et fluctibus, ferre modice populi voluntates, adlicere alienas, retinere partas, placare turbatas; honores si magni non putemus, non servire populo; sin eos expetamus, non defetigari supplicando. Venio iam ad ipsius populi partis, ut illius contra te oratione potius quam mea disputem. Qui si tecum congrediatur et si una loqui voce possit, haec dicat: "Ego tibi, Laterensis, Plancium non anteposui, sed, cum essetis aeque boni viri, meum beneficium ad eum potius detuli qui a me contenderat, quam ad eum qui mihi non nimis submisse supplicarat." Respondebis, credo, te, splendore et vetustate familiae fretum, non valde ambiendum putasse. At vero te ille ad sua instituta suorumque maiorum exempla revocabit: semper se dicet rogari voluisse, semper sibi supplicari.

Cicerone, Pro Plancio 11-12

Traduzione


Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti

L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati


Se sei già iscritto effettua il login
   

Skuola.it © 2011 - Tutti i diritti riservati - P. IVA: 04592250650 - CONTATTACI
ULTIME RICERCHE EFFETTUATE sit ergo nobis orator quem constituimus et qui m catone finitur | l inverno juppiter optimus maximus regnabat in caelo | venit athenas philosophus athenodorus | expertus igitur es istius perfidiam | nei tempi antichi gli uomini | galli senones gens ferox terr | diana pulchra et pudica latonae filia graecia funt | quia apollinis delphis oraculum macedonum regem philippum admonuit quadrigae | haec res omni libero populi | haec una res in omni libero populi