Cicerone - Rhetorica - De Re Publica - Liber II - 4 Bookmark and Share
Vota   Media: 0.0/5 (0 voti)
       


Testo originale
Hoc cum omnes adprobavissent, 'quod habemus' inquit 'institutae rei publicae tam clarum ac tam omnibus notum exordium quam huius urbis condendae principium profectum a Romulo? qui patre Marte natus - concedamus enim famae hominum, praesertim non inveteratae solum sed etiam sapienter a maioribus proditae, bene meriti de rebus communibus ut genere etiam putarentur, non solum ingenio esse divino - is igitur ut natus sit, cum Remo fratre dicitur ab Amulio rege Albano ob labefactandi regni timorem ad Tiberim exponi iussus esse; quo in loco cum esset silvestris beluae sustentatus uberibus, pastoresque eum sustulissent et in agresti cultu laboreque aluissent, perhibetur ut adoleverit et corporis viribus et animi ferocitate tantum ceteris praestitisse, ut omnes qui tum eos agros ubi hodie est haec urbs incolebant, aequo animo illi libenterque parerent. quorum copiis cum se ducem praebuisset, ut [et] iam a fabulis ad facta veniamus, oppressisse Longam Albam, validam urbem et potentem temporibus illis, Amuliumque regem interemisse fertur.
Traduzione

Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti

L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati


Se sei già iscritto effettua il login
   

Skuola.it © 2011 - Tutti i diritti riservati - P. IVA: 04592250650 - CONTATTACI
ULTIME RICERCHE EFFETTUATE una terribile imboscata boi quae instabiles et per se ac male haerentes | gallus eximia corporis magnitudine pontem | titus flavius vespasianus primum germania postea britannia ob magnam audaciam suam | titus flavius vespasianus primum germania postea in britannia ob magnam audaciam suam | vos imploro sanctissimae deae | ceres agrorum dea erat et | post germanici filii mortem syria imperator | gaius duilius primus mari proelium devicit is quod videbat naves romanas | graeci quadrato amplis et duplicibus porticibus fora constituunt crebri | romani consules qui samnites adgressuri erant episodio dolente