Testo originale
De me pauca dicam. Ego, quanta manus est coniuratorum, quam videtis esse
permagnam, tantam me inimicorum multitudinem suscepisse video; sed eam turpem
iudico et infirmam et abiectam. Quod si aliquando alicuius furore et scelere
concitata manus ista plus valuerit quam vestra ac rei publicae dignitas, me
tamen meorum factorum atque consiliorum numquam, patres conscripti, paenitebit.
Etenim mors, quam illi fortasse minitantur, omnibus est parata: vitae tantam
laudem, quanta vos me vestris decretis honestavistis, nemo est adsecutus;
ceteris enim semper bene gesta, mihi uni conservata re publica gratulationem
decrevistis.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|