|
Testo originale
Post Caligulam Claudius fuit, patruus Caligulae, Drusi, qui apud Mogontiacum monumentum habet, filius, cuius et Caligula nepos erat. Is medie imperavit, multa gessit tranquille atque moderate, multa crudeliter et insulse. Britanniae indixit bellum, quam nullus dux Romanorum post C. Caesarem attigeret, et postquam ea devicta erat per Cn. Sentium et A. Plautium, inlustres ac nobiles viros, triumphum celebrem egit. Insulas etiam quae ultra Britannias in Oceano positae sunt imperio Romano addidit, quae appellantur Orchades, filio autem suo Britannici nomen inposuit. Is vixit annos IV et LX, imperavit XIV. Post mortem consecratus est Divusque appellatus.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|