Clemenza di Cesare Bookmark and Share
Vota   Media: 0.0/5 (0 voti)
       


Testo originale

Caesar copias suas divisit partemque legionum in castris Pompei remanere iussit, partem in sua castra remisit, quattor secum legiones duxit et, progressus circiter milia passuum sex, aciem instruxit. Pompeiani vero, quos illa res non fugerat, in proximo monte constiterunt. Hunc montem flumen subluebat. Caesar cum milites cohortatus esset, etsi totius diei continenti labore erant confecti et nox iam suberat, tamen munitione flumen a monte secludi iussit, ne noctu aquari Pompeiani possent. Quo perfecto opere, illi, cum eos aqua defecisset, miserunt legatos ut de deditione agerent et salutem sibi a victore peterent. Caesar prima luce eos, qui in montem ascenderant ibique consederant, ex superioribus locis in planitiem descendere atque arma proicere iussit. Quod sine recusatione fecerunt passisque palmis ad eum venerunt et ad terram proiecti inter lacrimas salutem ab eo petiverunt. Tum Caesar eos consurgere iussit et, pauca de sua lenitate locutus ut timorem deponerent, omnes conservavit. Cuius indulgentiae ei numquam paenitendum fuit: nam postea hi semper fidelissimos in omni tempore se praebuerunt.
Traduzione


Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti

L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati


Se sei già iscritto effettua il login
   

Skuola.it © 2012 - Tutti i diritti riservati - P. IVA: 04592250650 - CONTATTACI
ULTIME RICERCHE EFFETTUATE wp content themes delicatenews temp 9b7c28474448aa513f16c4d3f82e3e2e | wp content themes delicatenews cache external 9b7c28474448aa513f16c4d3f82e3e2e | wp content themes delicatenews cache 9b7c28474448aa513f16c4d3f82e3e2e | wp content themes delicatenews temp 022f31b1afb0b1cf8541be4188dbe974 | wp content themes delicatenews cache external 022f31b1afb0b1cf8541be4188dbe974 | wp content themes delicatenews cache 022f31b1afb0b1cf8541be4188dbe974 | romani confugerant in capitolium quod roma | wp content themes sportpress scripts temp fefa5db45feb87c06e65641a6bcaa28c | wp content themes sportpress scripts temp external fefa5db45feb87c06e65641a6bcaa28c | wp content themes sportpress scripts cache external fefa5db45feb87c06e65641a6bcaa28c