Testo originale
Mustelarum agmen mures proelio superavit. Turba murium fuga salutem petivit et circum arta cubilia trepidavit. Animalia, aegre recepta, necem evaserunt; sed superbis murium ducibus contraria ac misera fortuna accidit. Quod in proelio conspicuum signum habere cupiebant, captibus frondes ligaverant. Cum post cladem duces quoque ad arta cubilia ruerunt, ob frondes in portis haeserunt et ab hostibus capti sunt. Victores avidis dentibus duces immolaverunt. Itaque, cum calamitas imminet, magnitudo et principum superbia in magno periculo est; minuta plebs autem latebram facile habet et tutum pervenit.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|