|
Testo originale
Scribis te, perterritum somnio, timere ne quid adversi in actione patiaris; rogas ut ego paucorum dierum dilationem petam. Difficile est, sed experiar: nam somnium e deo venit. Refert, tamen, utrum eventura an contraria somniare soleas. Ego quoque somnium simile habui. Susceperam causam Iuni Pastoris, cum mihi dormienti visa est socrus mea, advoluta genibus, me obsecrare ne causam agerem. Ego, adulescens, acturus eram contra homines potentissimos civitatis atque etiam Caesaris amicos. Actionem tamen egi, quae prospere evenit; atque illa actio mihi ianuam famae patefecit. Dispice igitur an tu quoque sub hoc exemplo somnium istud in bonum vertas, aut si tutius putas illud cautissimum praeceptum "Ne fecere quod dubites".
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|