Coraggiosa risposta di un Tarentino a Pirro Bookmark and Share
Vota   Media: 0.0/5 (0 voti)
       


Testo originale

Cum a Romanis bellum Tarentinis indictum esset ob iniuriam legatis illatam, illi, arbitrati non posse viribus suis Romanorum impetum sustineri, legatos ad Pyrrhum, Epirotarum regem, miserunt, hortantes ut sibi in bello auxiliaretur. Pyrrhus belli gerendi occasionem no praetermisit et in Italiam cum ingenti et forti exercitu venit. Sed cum bellum diutius quam Tarentini arbitrati erant traheretur, magna hominum alienatio in eum esse coepit. Olim igitur in convivio factum est ut iuvenes quidam eum vituperarent: dicebant regem Tarentum venisse dominandi causa, ideoque fortunam suam miserabantur, deosprecantes ut regis perfidiam punirent. Quod cum rex animadvertisset, sine mora unum eorum ad se arcessivit eumque percontatus est quidnam in convivio dictum esset. Tarentinus iocando se periculo liberavit: "Multa quidem", inquit, "O rex, et contumeliosa diximus, sed nescio cur mireris, inter pocula enim iocabamur et contumelias etiam maiores dixissemus, nisi vinum tam mox defecisset".

Cotidie Discere, Eserciziario 1, pag.94 numero 183
Traduzione


Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti

L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati


Se sei già iscritto effettua il login
   

Skuola.it © 2012 - Tutti i diritti riservati - P. IVA: 04592250650 - CONTATTACI
ULTIME RICERCHE EFFETTUATE wp content themes delicatenews temp 9b7c28474448aa513f16c4d3f82e3e2e | wp content themes delicatenews cache external 9b7c28474448aa513f16c4d3f82e3e2e | wp content themes delicatenews cache 9b7c28474448aa513f16c4d3f82e3e2e | wp content themes delicatenews temp 022f31b1afb0b1cf8541be4188dbe974 | wp content themes delicatenews cache external 022f31b1afb0b1cf8541be4188dbe974 | wp content themes delicatenews cache 022f31b1afb0b1cf8541be4188dbe974 | romani confugerant in capitolium quod roma | wp content themes sportpress scripts temp fefa5db45feb87c06e65641a6bcaa28c | wp content themes sportpress scripts temp external fefa5db45feb87c06e65641a6bcaa28c | wp content themes sportpress scripts cache external fefa5db45feb87c06e65641a6bcaa28c