Damone, Finzia e Dionigi Bookmark and Share
Vota   Media: 0.0/5 (0 voti)
       


Testo originale
Damon et Phintias, Pythagoricae philosophiae sacris initiati , fidelem amicitiam inter se iunxerant . Cum alterum ex his Dionysius , Syracusarum tyrannus , capitis damnavisset atque ille ab eo aliquid temporis impetravisset ut , priusquam periret , domum rediret et res suas ordinaret, alter non dubitavit (dubitare + infinito "esitare a...") se vadem dare pro amici reditu. Solutus erat periculo mortis ille qui modo gladio cervicem subiectam habebat: eidem gladio caput suum subiecerat hic cui securus vivere licebat. Igitur omnes et in primis Dionysius novae atque ancipitis rei exitum speculabantur. Appropinquante deinde statuta die nec illo redeunte, unusquisque stultitiae tam temerarium sponsorem damnabat. At is se nihil de amici constantia metuere paedicabat. Eodem autem momento et hora a Dionysio constituta Phintias supervenit. Admiratus amborum animum tyrannus non solum supplicium remisit sed eos rogavit ut se tertium in societatem amicitiae reciperent.
Traduzione

Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti

L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati


Se sei già iscritto effettua il login
   

Skuola.it © 2012 - Tutti i diritti riservati - P. IVA: 04592250650 - CONTATTACI
ULTIME RICERCHE EFFETTUATE wp content themes delicatenews temp 9b7c28474448aa513f16c4d3f82e3e2e | wp content themes delicatenews cache external 9b7c28474448aa513f16c4d3f82e3e2e | wp content themes delicatenews cache 9b7c28474448aa513f16c4d3f82e3e2e | wp content themes delicatenews temp 022f31b1afb0b1cf8541be4188dbe974 | wp content themes delicatenews cache external 022f31b1afb0b1cf8541be4188dbe974 | wp content themes delicatenews cache 022f31b1afb0b1cf8541be4188dbe974 | romani confugerant in capitolium quod roma | wp content themes sportpress scripts temp fefa5db45feb87c06e65641a6bcaa28c | wp content themes sportpress scripts temp external fefa5db45feb87c06e65641a6bcaa28c | wp content themes sportpress scripts cache external fefa5db45feb87c06e65641a6bcaa28c