Testo originale
Cum Syracusarum tyrannus erat Dionysius, qui admodum
crudelis erat ac cives cotidie variis modis excruciabat, Phintias Pythagoreus,
suis civibus proficere volens, statuit eum necare. Sed, dum Phintias pugione
tyrannum percussurus est, Dionysii custodes eum comprehenderunt et ad tyrannum
perduxerunt, qui eum capitis damnavit.
Phintias sententiam aequo animo accepit sed a tiranno tres dies petivit, ut
posset matrem postremum revisere, et amicum Damonem sponsorem dedit. Dionysius,
Damone in vincula coniecto, Phintiam liberavit. Phintias matrem revisit sed eius
reditus admodum difficilis fuit, quia, prae pluvia vehementi, altum ac turbineum
flumen transire non poterat. Die costituta iam milites Damonem pro Phintia
necaturi erant, cum repente amicus pervenit. Dionysius, tanto fidei documento
motus, Phintiae veniam concessit ambosque amicos incolumes dimisit.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|