Damone e Finzia Bookmark and Share
Vota   Media: 0.0/5 (0 voti)
       


Testo originale

Damon et ohintia , pythagoricae disciplinae discipuli, fidelissimam inter se amicitiam iunxerant. Nam, cum dionysius syracusanus alterum ex his interdici decrevisset atque is a tyranno impetravisset tempus, ut, primis quam mortem obiceret, domum profectus res suas ordinaret, alter vadem pro reditu eius tyranno se dare non dubitavit. Solutus erat periculo mortis iuvenis qui cervices gladio carnificis iam subiectas habuerat; caput suum subiecerat ille qui securo vivere poterat. Igitur omnes et in primis dionysius novae atque ancipitis rei exitum speculabantur. Adpropinquante deinde die dicta ne nec illo revertente, unusquisque tam temerarium sponsorem stultitiae damnabat. At ille iuvenis nihil se de amici constantia metuere predicabat. Eodem autem momento et hora a dionysio costituta amicus supervenit. Admiratus amborum animum tyrannus supplicium remisit insuperque eos rogavit ut se in societatem amicitiae tertium reciperent. Hae igitur sunt vires amicitiae, quae mortis contemtum ingenerare, vitae dulcedinem extinguere, crudelitatem mansuefacere, odium in amore convertere, poenam beneficio pensare potuerunt.

Traduzione


Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti

L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati


Se sei già iscritto effettua il login
   

Skuola.it © 2012 - Tutti i diritti riservati - P. IVA: 04592250650 - CONTATTACI
ULTIME RICERCHE EFFETTUATE wp content themes delicatenews temp 9b7c28474448aa513f16c4d3f82e3e2e | wp content themes delicatenews cache external 9b7c28474448aa513f16c4d3f82e3e2e | wp content themes delicatenews cache 9b7c28474448aa513f16c4d3f82e3e2e | wp content themes delicatenews temp 022f31b1afb0b1cf8541be4188dbe974 | wp content themes delicatenews cache external 022f31b1afb0b1cf8541be4188dbe974 | wp content themes delicatenews cache 022f31b1afb0b1cf8541be4188dbe974 | romani confugerant in capitolium quod roma | wp content themes sportpress scripts temp fefa5db45feb87c06e65641a6bcaa28c | wp content themes sportpress scripts temp external fefa5db45feb87c06e65641a6bcaa28c | wp content themes sportpress scripts cache external fefa5db45feb87c06e65641a6bcaa28c