|
Testo originale
Sicut cum ei nuntiatum esset quosdam sibi insidiari qui in amicorum erant numero. De quibus quod inimici detulerant neque credendum neque neglegendam putavit: experiri voluit verum falsumne sibi esset relatum. Itaque eo profectus est in quo itinere futuras insidias dixerant. Sed elegit corpore ac statura simillimum sui eique vestitum suum dedit atque eo loco ire quo ipse consuerat iussit. Ipse autem ornatu vestituque militari inter corporis custodes iter facere coepit. At insidiatores postquam in eum locum agmen pervenit decepti ordine atque vestitu impetum in eum faciunt qui suppositus erat. Praedixerat autem iis Datames cum quibus iter faciebat ut parati essent facere quod ipsum vidissent. Ipse ut concurrentis insidiatores animum advertit tela in eos coniecit. Hoc idem cum universi fecissent priusquam pervenirent ad eum quem aggredi volebant confixi conciderunt.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|