Testo originale
[1] Dictatore habente comitia Caesare consules creantur Iulius Caesar
et P. Servilius: is enim erat annus, quo per leges ei consulem fieri
liceret. His rebus confectis, cum fides tota Italia esset angustior
neque creditae pecuniae solverentur, constituit, ut arbitri darentur;
per eos fierent aestimationes possessionum et rerum, quanti quaeque
earum ante bellum fuisset, atque hac creditoribus traderentur. Hoc et
ad timorem novarum tabularum tollendum minuendumve, qui fere bella et
civiles dissensiones sequi consuevit, et ad debitorum tuendam
existimationem esse aptissimum existimavit. Itemque praetoribus
tribunisque plebis rogationes ad populum ferentibus nonnullos ambitus
Pompeia lege damnatos illis temporibus, quibus in urbe praesidia
legionum Pompeius habuerat, quae iudicia aliis audientibus iudicibus,
aliis sententiam ferentibus singulis diebus erant perfecta, in integrum
restituit, qui se illi initio civilis belli obtulerant, si sua opera in
bello uti vellet, proinde aestimans, ac si usus esset, quoniam aui
fecissent potestatem. Statuerat enim prius hos iudicio populi debere
restitui, quam suo beneficio videri receptos, ne aut ingratus in
referenda gratia aut arrogans in praeripiendo populi beneficio
videretur.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|