Parte quarta
1. Prosperae res et in plebem ac uilia ingenia
deueniunt; at calamitates terroresque mortalium sub iugum mittereproprium magni
uiri est. Semper uero esse felicem et sine morsu animi transire uitam ignorare
est rerum naturae alteram partem. 2. Magnus uir es: sed unde scio, si tibi
fortuna non dat facultatem exhibendae uirtutis? Descendisti ad Olympia, sed nemo
praeter te: coronam habes, uictoriam non habes; non gratulor tamquam uiro forti,
sed tamquam consulatum praeturamue adepto: honore auctus es. 3. Idem dicere et
bono uiro possum, si illi nullam occasionem difficilior casus dedit in qua [una]
uim animi sui ostenderet: ´miserum te iudico, quod numquam fuisti miser.
Transisti sine aduersario uitam; nemo sciet quid potueris, ne tu quidem ipse.´
Opus est enim ad notitiam sui experimento; quid quisque posset nisi temptando
non didicit. Itaque quidam ipsi ultro se cessantibus malis optulerunt et uirtuti
iturae in obscurum occasionem per quam enitesceret quaesierunt. 4. Gaudent,
inquam, magni uiri aliquando rebusaduersis, non aliter quam fortes milites
bello; Triumphum ego murmillonem sub Ti. Caesare de raritate munerum audiui
querentem: ´quam bella´ inquit ´aetas perit!´ Auida est periculi uirtus et quo
tendat, non quid passura sit cogitat, quoniam etiam quod passura est gloriae
pars est. Militares uiri gloriantur uulneribus, laeti fluentem meliori casu
sanguinem ostentant: idem licet fecerint qui integri reuertuntur ex acie, magis
spectatur qui saucius redit. 5. Ipsis, inquam, deus consulit quos esse quam
honestissimos cupit, quotiens illis materiam praebet aliquid animose fortiterque
faciendi, ad quam rem opus est aliqua rerum difficultate: gubernatorem in
tempestate, in acie militem intellegas. Unde possum scire quantum aduersus
paupertatem tibi animi sit, si diuitiis diffluis? Vnde possum scire quantum
aduersus ignominiam et infamiam odiumque populare constantiae habeas, si inter
plausus senescis, si te inexpugnabilis et inclinatione quadam mentium pronus
fauor sequitur? Vnde scio quam aequo animo laturus sis orbitatem, si quoscumque
sustulisti uides? Audiui te, cum alios consolareris: tunc conspexissem, si te
ipse consolatus esses, si te ipse dolere uetuisses. 6. Nolite, obsecro uos,
expauescere ista quae di inmortales uelut stimulos admouent animis: calamitas
uirtutis occasio est. Illos merito quis dixerit miseros qui nimia felicitate
torpescunt, quos uelut in mari lento tranquillitas iners detinet: quidquid illis
inciderit, nouum ueniet. 7. Magis urgent saeua inexpertos, graue est tenerae
ceruici iugum; ad suspicionem uulneris tiro pallescit, audacter ueteranus
cruorem suum spectat, qui scit se saepe uicisse post sanguinem. Hos itaque deus
quos probat, quos amat, indurat recognoscit exercet; eos autem quibus indulgere
uidetur, quibus parcere, molles uenturis malis seruat. Erratis enim si quem
iudicatis exceptum: ueniet ad illum diu felicem sua portio; quisquis uidetur
dimissus esse dilatus est. 8. Quare deus optimum quemque aut mala ualetudine aut
luctu aut aliis incommodis adficit? quia in castris quoque periculosa
fortissimis imperantur: dux lectissimos mittit qui nocturnis hostes adgrediantur
insidiis aut explorent iter aut praesidium loco deiciant. Nemo eorum qui exeunt
dicit ´male de me imperator meruit´, sed ´bene iudicauit´. Idem dicant quicumque
iubentur pati timidis ignauisque flebilia: ´digni uisi sumus deo in quibus
experiretur quantum humana natura posset pati.´9. Fugite delicias, fugite
eneruantem felicitatem qua animi permadescunt et, nisi aliquid interuenit quod
humanae sortis admoneat, uelut perpetua ebrietate sopiti. Quem
specularia semper ab adflatu uindicaverunt, cuius pedes inter fomenta subinde
mutata tepuerunt, cuius cenationes subditus et parietibus circumfusus calor
temperauit, hunc leuis aura non sine periculo stringet. 10. Cum omnia quae
excesserunt modum noceant, periculosissima felicitatis intemperantia est: mouet
cerebrum, in uanas mentem imagines euocat, multum inter falsum ac uerum mediae
caliginis fundit. Quidni satius sit perpetuam infelicitatem aduocata uirtute
sustinere quam infinitis atque inmodicis bonis rumpi? lenior ieiunio mors est,
cruditate dissiliunt. 11. Hanc itaque rationem di sequuntur in bonis uiris quam
in discipulis suis praeceptores, qui plus laboris ab iis exigunt in quibus
certior spes est. Numquid tu inuisos esse Lacedaemoniis liberos suos credis,
quorum experiuntur indolem publice uerberibus admotis? Ipsi illos patres
adhortantur ut ictus flagellorum fortiter perferant, et laceros ac semianimes
rogant, perseuerent uulnera praebere uulneribus. 12. Quid mirum, si dure
generosos spiritus deus temptat? numquam uirtutis molle documentum est. Verberat
nos et lacerat fortuna: patiamur. Non est saeuitia, certamen est, quod
saepius adierimus, fortiores erimus: solidissima corporis pars est quam
frequens usus agitauit. Praebendi fortunae sumus, ut contra illam ab ipsa
duremur: paulatim nos sibi pares faciet, contemptum periculorum adsiduitas
periclitandi dabit. 13. Sic sunt nauticis corpora ferendo mari dura, agricolis
manus tritae, ad excutienda tela militares lacerti ualent, agilia sunt membra
cursoribus: id in quoque solidissimum est quod exercuit. Ad contemnendam
patientiam malorum animus patientia peruenit; quae quid in nobis efficere possit
scies, si aspexeris quantum nationibus nudis et inopia fortioribus labor
praestet. 14. Omnes considera gentes in quibus Romana pax desinit, Germanos dico
et quidquid circa Histrum uagarum gentium occursat: perpetua illos hiemps,
triste caelum premit, maligne solum sterile sustentat; imbrem culmo aut fronde
defendunt, super durata glacie stagna persultant, in alimentum feras captant.
15. Miseri tibi uidentur? nihil miserum est quod in naturam consuetudo perduxit;
paulatim enim uoluptati sunt quae necessitate coeperunt. Nulla illis domicilia
nullaeque sedes sunt nisi quas lassitudo in diem posuit; uilis et hic quaerendus
manu uictus, horrenda iniquitas caeli, intecta corpora: hoc quod tibi calamitas
uidetur tot gentium uita est. 16. Quid miraris bonos uiros, ut confirmentur,
concuti? non est arbor solida nec fortis nisi in quam frequens uentus incursat;
ipsa enim uexatione constringitur et radices certius figit: fragiles sunt quae
in aprica ualle creuerunt. Pro ipsis ergo bonis uiris est, ut esse interriti
possint, multum inter formidolosa uersari et aequo animo ferre quae non sunt
mala nisi male sustinenti.
Parte quinta
1. Adice nunc
quod pro omnibus est optimum quemque, ut ita dicam, militare et edere operas.
Hoc est propositum deo quod sapienti uiro, ostendere haec quae uulgus adpetit,
quae reformidat, nec bona esse nec mala; apparebit autem bona esse, si illa non
nisi bonis uiris tribuerit, et mala esse, si tantum malis inrogauerit. 2.
Detestabilis erit caecitas, si nemo oculos perdiderit nisi cui eruendi sunt;
itaque careant luce Appius et Metellus. Non sunt diuitiae bonum; itaque habeat
illas et Elius leno, ut homines pecuniam, cum in templis consecrauerint, uideant
et in fornice. Nullo modo magis potest deus concupita traducere quam si illa ad
turpissimos defert, ab optimis abigit. 3. ´At iniquum est uirum bonum debilitari
aut configi aut alligari, malos integris corporibus solutos ac delicatos
incedere.´ Quid porro? non est iniquum fortes uiros arma sumere et in castris
pernoctare et pro uallo obligatis stare uulneribus, interim in urbe securos esse
praecisos et professos inpudicitiam? Quid porro? non est iniquum nobilissimas
uirgines ad sacra facienda noctibus excitari, altissimo somno inquinatas frui?
4. Labor optimos citat: senatus per totum diem saepe consulitur, cum illo
tempore uilissimus quisque aut in campo otium suum oblectet aut in popina lateat
aut tempus in aliquo circulo terat. Idem in hac magna re publica fit: boni uiri
laborant, inpendunt, inpenduntur, et uolentes quidem; non trahuntur a fortuna,
sequuntur illam et aequant gradus; si scissent, antecessissent. 5. Hanc quoque
animosam Demetri fortissimi uiri uocem audisse me memini: ´hoc unum´ inquit ´de
uobis, di inmortales, queri possum, quod non ante mihi notam uoluntatem uestram
fecistis; prior enim ad ista uenissem ad quae nunc uocatus adsum. Vultis liberos
sumere? uobisillos sustuli. Vultis aliquam partem corporis? sumite: non magnam
rem promitto, cito totum relinquam. Vultis spiritum? quidni nullam moram faciam
quo minus recipiatis quod dedisti? A uolente feretis quidquid petieritis. Quid
ergo est? maluissem offerre quam tradere. Quid opus fuit auferre? accipere
potuistis; sed ne nunc quidem auferetis, quia nihil eripitur nisi retinenti.´6.
Nihil cogor, nihil patior inuitus, nec seruio deo sed assentior, eo quidem magis
quod scio omnia certa et in aeternum dicta lege decurrere. 7. Fata nos ducunt et
quantum cuique temporis restat prima nascentium hora disposuit. Causa pendet ex
causa, priuata ac publica longus ordo rerum trahit: ideo fortiter omne patiendum
est quia non, ut putamus, incidunt cuncta sed ueniunt. Olim constitutum est quid
gaudeas, quid fleas, et quamuis magna uideatur uarietate singulorum uita
distingui, summa in unum uenit: accipimus peritura perituri. 8. Quid itaque
indignamur? quid querimur? ad hoc parati sumus. Vtatur ut uult suis natura
corporibus: nos laeti ad omnia et fortes cogitemus nihil perire de nostro. Quid
est boni uiri? praebere se fato. Grande solacium est cum uniuerso rapi; quidquid
est quod nos sic uiuere, sic mori iussit, eadem necessitate et deos alligat.
Inreuocabilis humana pariter ac diuina cursus uehit: ille ipse omnium conditor
et rector scripsit quidem fata, sed sequitur; semper paret, semel iussit. 9.
´Quare tamen deus tam iniquus in distributione fati fuit ut bonis uiris
paupertatem et uulnera et acerba funera adscriberet?´ Non potest artifex mutare
materiam: ~hoc passa est~. Quaedam separari a quibusdam non possunt, cohaerent,
indiuidua sunt. Languida ingenia et in somnum itura aut in uigiliam somno
simillimam inertibus nectuntur elementis: ut efficiatur uir cum cura dicendus,
fortiore fato opus est. Non erit illi planum iter: sursum oportet ac deorsum
eat, fluctuetur ac nauigium in turbido regat. Contra fortunam illi tenendus est
cursus; multa accident dura, aspera, sed quae molliat et conplanet ipse. Ignis
aurum probat, miseria fortes uiros. 10. Vide quam alte escendere debeat virtus:
scies illi non per secura uadendum. Ardua prima uia est et quam uix mane
recentes enituntur equi; medio est altissima caelo, unde mare et terras ipsi
mihi saepe uidere sit timor et pauida trepidet formidine pectus. ultima prona
uia est et eget moderamine certo; tunc etiam quae me subiectis excipit undis, ne
ferar in praeceps, Tethys solet ima uereri. 11. Haec cum audisset ille generosus
adulescens, ´placet´ inquit ´uia, escendo; est tanti per ista ire casuro.´ Non
desinit acrem animum metu territare: utque uiam teneas nulloque errore traharis,
per tamen aduersi gradieris cornua tauri Haemoniosque arcus uiolentique ora
leonis. Post haec ait: ´iunge datos currus: his quibus deterreri me putas
incitor; libet illic stare ubi ipse Sol trepidat.´ Humilis et inertis est tuta
sectari: per alta uirtus it.
Parte sesta
1. ´Quare
tamen bonis uiris patitur aliquid mali deus fieri?´ Ille uero non patitur. Omnia
mala ab illis remouit, scelera et flagitia et cogitationes inprobas et auida
consilia et libidinem caecam et alieno imminentem auaritiam; ipsos tuetur ac
uindicat: numquid hoc quoque aliquis a deo exigit, ut bonorum uirorum etiam
sarcinas seruet? Remittunt ipsi hanc deo curam: externa contemnunt. 2.Democritus
diuitias proiecit, onus illas bonae mentis existimans: quid ergo miraris, si id
deus bono uiro accidere patitur quod uir bonus aliquando uult sibi accidere?
Filios amittunt uiri boni: quidni, cum aliquando et occidant? In exilium
mittuntur: quidni, cum aliquando ipsi patriam non repetituri relinquant?
Occiduntur: quidni, cum aliquando ipsi sibi manus adferant? 3. Quare quaedam
dura patiuntur? ut alios pati doceant; nati sunt in exemplar. Puta itaque deum
dicere: ´quid habetis quod de me queri possitis, uos quibus recta placuerunt?
Aliis bona falsa circumdedi et animos inanes uelut longo fallacique somnio lusi:
auro illos et argento et ebore adornaui, intus boni nihil est. 4. Isti quos pro
felicibus aspicis, si non qua occurrunt sed qua latent uideris, miseri sunt,
sordidi turpes, ad similitudinem parietum suorum extrinsecus culti; non est ista
solida et sincera felicitas: crusta est et quidem tenuis. Itaque dum illis licet
stare et ad arbitrium suum ostendi, nitent et inponunt; cum aliquid incidit quod
disturbet ac detegat, tunc apparet quantum altae ac uerae foeditatis alienus
splendor absconderit. 5. Vobis dedi bona certa mansura, quanto magis uersauerit
aliquis et undique inspexerit, meliora maioraque; permisi uobis metuenda
contemnere, cupiditates fastidire; non fulgetis extrinsecus, bona uestra
introrsus obuersa sunt. Sic mundus exteriora contempsit spectaculo sui laetus.
Intus omne posui bonum; non egere felicitate felicitas uestra est. 6. "At multa
incidunt tristia horrenda, dura toleratu." Quia non poteram uos istis subducere,
animos uestros aduersus omnia armaui: ferte fortiter. Hoc est quo deum
antecedatis: ille extra patientiam malorum est, uos supra patientiam. Contemnite
paupertatem: nemo tam pauper uiuit quam natus est. Contemnite dolorem: aut
soluetur aut soluet. Contemnite mortem: quae uos aut finit aut transfert.
Contemnite fortunam: nullum illi telum quo feriret animum dedi. 7. Ante omnia
caui ne quis uos teneret inuitos; patet exitus: si pugnare non uultis, licet
fugere. Ideo ex omnibus rebus quas esse uobis necessarias uolui nihil feci
facilius quam mori. Prono animam loco posui: ~trahitur~ adtendite modo et
uidebitis quam breuis ad libertatem et quam expedita ducat uia. Non tam longas
in exitu uobis quam intrantibus moras posui; alioqui magnum in uos regnum
fortuna tenuisset, si homo tam tarde moreretur quam nascitur. 8. Omne tempus,
omnis uos locus doceat quam facile sit renuntiare naturae et munus illi suum
inpingere; inter ipsa altaria et sollemnes sacrificantium ritus, dum optatur
uita, mortem condiscite. Corpora opima taurorum exiguo concidunt uulnere et
magnarum uirium animalia humanae manus ictus inpellit; tenui ferro commissura
ceruicis abrumpitur, et cum articulus ille qui caput collumque committit incisus
est, tanta illa moles corruit. 9. Non in alto latet spiritus nec utique ferro
eruendus est; non sunt uulnere penitus inpresso scrutanda praecordia: in proximo
mors est. Non certum ad hos ictus destinaui locum: quacumque uis peruium est.
Ipsum illud quod uocatur mori, quo anima discedit a corpore, breuius est quam ut
sentiri tanta uelocitas possit: siue fauces nodus elisit, siue spiramentum aqua
praeclusit, siue in caput lapsos subiacentis soli duritia comminuit, siue
haustus ignis cursum animae remeantis interscidit, quidquid est, properat.
Ecquid erubescitis? quod tam cito fit timetis diu!´