Testo originale
M. Cato, ortus municipio Tusculo adulescentulus, priusquam honoribus
operam daret, versatus est in Sabinis, quod ibi heredium a patre
relictum habebat. Inde hortatu L. Valerii Flacci, quem in consulatu
censuraque habuit collegam, ut M. Perpenna censorius narrare solitus
est, Romam demigravit in foroque esse coepit. Primum stipendium meruit
annorum decem septemque. Q. Fabio M. Claudio consulibus tribunus
militum in Sicilia fuit. Inde ut rediit, castra secutus est C. Claudii
Neronis, magnique opera eius existimata est in proelio apud Senam, quo
cecidit Hasdrubal, frater Hannibalis. Quaestor obtigit P. Africano
consuli; cum quo non pro sortis necessitudine vixit: namque ab eo
perpetua dissensit vita. Aedilis plebi factus est cum C. Helvio.
Praetor provinciam obtinuit Sardiniam, ex qua, quaestor superiore
tempore ex Africa decedens, Q. Ennium poetam deduxerat; quos non
minoris aestimamus quam quemlibet amplissimum Sardiniensem triumphum.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|