Testo originale
In omnibus rebus singulari fuit industria. Nam et agricola sollers et
peritus iuris consultus et magnus imperator et probabilis orator et
cupidissimus litterarum fuit. Quarum studium etsi senior arripuerat,
tamen tantum progressum fecit, ut non facile reperiri possit neque de
Graecis neque de Italicis rebus, quod ei fuerit incognitum. Ab
adulescentia confecit orationes. Senex historias scribere instituit.
Earum sunt libri VII. Primus continet res gestas regum populi Romani;
secundus et tertius unde quaeque civitas orta sit Italica; ob quam rem
omnes Origines videtur appellasse. In quarto autem bellum Poenicum est
primum, in quinto secundum. Atque haec omnia capitulatim sunt dicta.
Reliquaque bella pari modo persecutus est usque ad praeturam Servii
Galbae, qui diripuit Lusitanos; atque horum bellorum duces non
nominavit, sed sine nominibus res notavit. In eisdem exposuit quae in
Italia Hispaniisque aut fierent aut viderentur admiranda. In quibus
multa industria et diligentia comparent, nulla doctrina. Huius de vita
et moribus plura in eo libro persecuti sumus, quem separatim de eo
fecimus rogatu T. Pomponii Attici. Quare studiosos Catonis ad illud
volumen delegamus.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|