|
Testo originale
P.Considius, rei militaris peritus, in exercitu L. Sullae et postea in M.crassi fuerat: is cum exploratoribus praemittitur. Prima luce, cum summus mons a Labieno teneretur, Caesar ab hostium castris non longius mille et quingentis passibus abesset neque, ut postea ex captivis comperit, aut eius adventus aut Labieni congitus esset, Considius ad eum accurrit, dicit montem ab hostium teneri: id se Gallics armis atque insignibus cognovisse. Caesar suas copias in proximum collem subducit, aciem instruit.Labienus, ut erat ei praeceptum a Caesare, in montem ab suis teneri et Helvetios castra movisse et considium timore perterrium esse: eum quod non viderant, pro viso sibi renuntiavisse. Eo die consueto intervallo hostes sequitur et milia passuum tria ab eorum castris castra ponit.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|