De finibus bonorum et malorum, III, 75-76 Bookmark and Share
Vota   Media: 0.0/5 (0 voti)
       


Testo originale

Quam gravis vero, quam magnifica, quam constans conficitur persona sapientis! Qui, cum ratio docuerit quod honestum esset, id esse solum bonum, semper sit necesse est beatus vereque omnia ista nomina possideat, quae irrideri ab imperitis solent. Rectius enim appellabitur rex quam Tarquinius, qui nec se nec suos regere potuit; rectius magister populi, is enim est dictator, quam Sulla, qui trium pestiferorum vitiorum, luxuriae, avaritiae, crudelitatis, magister fuit; rectius dives quam Crassus qui, nisi eguisset, numquam Euphraten nulla belli causa transire voluisset.
Recte eius omnia dicentur, qui scit uti solus omnibus; recte etiam pulcher appellabitur, animi enim lineamenta sunt pulchriora quam corporis; recte solus liber nec dominationi cuisquam parens nec oboediens cupiditati; recte invictus, cuius etiamsi corpus constringatur, animo tamen vincula inici nulla possint, nec exspectet ullum tempus aetatis, uti tum denique iudicetur beatusne fuerit, cum extremum vitae diem morte confecerit, quod ille unus e septem sapientibus non sapienter Croesum monuit; nam si beatus umquam fuisset, beatam vitam usque ad ullum a Cyro extructum rogum pertulisset.
Quod si ita est, ut neque quisquam nisi bonus vir et omnes boni beati sint, quid philosophia magis colendum aut quid est virtute divinius?
Traduzione


Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti

L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati


Se sei già iscritto effettua il login
   

Skuola.it © 2012 - Tutti i diritti riservati - P. IVA: 04592250650 - CONTATTACI
ULTIME RICERCHE EFFETTUATE wp content themes delicatenews temp 9b7c28474448aa513f16c4d3f82e3e2e | wp content themes delicatenews cache external 9b7c28474448aa513f16c4d3f82e3e2e | wp content themes delicatenews cache 9b7c28474448aa513f16c4d3f82e3e2e | wp content themes delicatenews temp 022f31b1afb0b1cf8541be4188dbe974 | wp content themes delicatenews cache external 022f31b1afb0b1cf8541be4188dbe974 | wp content themes delicatenews cache 022f31b1afb0b1cf8541be4188dbe974 | romani confugerant in capitolium quod roma | wp content themes sportpress scripts temp fefa5db45feb87c06e65641a6bcaa28c | wp content themes sportpress scripts temp external fefa5db45feb87c06e65641a6bcaa28c | wp content themes sportpress scripts cache external fefa5db45feb87c06e65641a6bcaa28c