Testo originale
Duo sunt genera figurarum quae a geometris "schemata" appellantur,
"planum" et "solidum". "Planum" est quod tantum in duas partes lineas
habets,id est in latitudinem atque in longitudinem, ut sunt triquetra
et quadrata, sine altitudine. "Solidum" autem est cum non solum
longitudines ac latitudines planas lineae habent, sed etiam altitudines
extollunt, ut ferme sunt metae triangulae quae "pyramidae" appellantur,
vel ut quadrata undique, quae "cubos" Graeci, nos autem "quadrantalia"
dicimus. Nam "cubus" est figura ex omni latere quadrata, ut sunt
tesserae quibus in alveolo luditur
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|