Non vereor ne quis audeat dicere ullius in Sicilia quaesturam aut clariorem aut gratiorem fuisse quam meam. Sic tum existimabat, nihil homines alid Roame nisi de quaestura mea loqui. Frumenti in summa caritate maximum numerum miseram; negotiatirubus comis, merctoribus iustus, mancipibus liberalis, sociis abstinens, omnibus eram visus in omni officio diligentissimus; exogitati quidam erant a Siculis honores in me inauditi. Itaque ac spe decedebam, ut mihi populum Romanum ultro omnia delaturum esse putarem. At ego cum decedens e provincia Puteolos forte venissem, cum plurimi et lautissimi in iis locis solent esse, concidi paene, cum ex me quidam quaesisset quo die Roma exissem et numquid esset novi. Cui cum respondissem me de provincia decedere: "Etiam mehercule - ut opinor, ex Africa". Huic ego iam stomachans fastidiose: "Immo ex Sicilia", inquam. Tum quidam, quasi qui omnia sciret: "Quid? tu nescis - inquit - hunc quaestorem Syracusis fuisse?" Quid multa? destiti stomachari et me unum ex iis feci, qui ad aquas venissent. Sede ea, res haud scio an plus mihi profuerit quam si mihi tum essent omnes gratulati.