Testo originale
Urbem Syracusas maximam Graecorum, pulcherrimam omnium urbium fuisse
notum est. Ea tanta est urbs, ut ex quattuor urbibus constare videatur.
Quarum una est quae <<Insula>> appellatur, in qua domus est
quae Hieronis regis fuit. Ibi sunt etiam aedes sacrae complures, sed
duae longe ceteris antecellum, altera Dianae, altera Minervae. In
extrema parte insulae est fons aquae dulcis, plenissimus piscium, qui
fluctu totus operiri videtur, sed munitione ac mole lapidum a mari
disiunctus est. Altera urbs est illa cui nomen Achradina est, in qua
forum maximum, pulcherrimae porticus, amplissima est Curia. Tertia illa
urbs est quae Tycha nominata est quod in ea Fortunae fanum antiquum
fuit. Quarta denique est quae Neapolis appellatur. In ea theatrum
maximum admirari possumus.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|