Testo originale
Deucalion, Promethei filius, apud Thessalos regnat. Post aquarum diluvium, universus paene populus humanorum finem habet: soli in terra vivi manent Deucalion et Pyrrha uxor qui naviculà in Parnassum perveniunt. Postea aquae resident, et Deucalion populum humanorum redintegrare optat, oraculum interrogat et dea responsum dat: Deucalion ossa post tergum iactare debet. Deucalion et Pyrrha igitur post tergum saxa iactant: saxa enim terrae ossa sunt. Deinde saxa post Deucalionis tergum viri fiunt, saxa post Pyrrhae tergum feminae.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|